곡 정보

Magnificat 마리아의 노래
바흐솔리스텐 서울
바로크 성가 예수 나의 기쁨 (바오로딸뮤직)
앱에서 듣기
Magnificat, anima mea, Dominum
et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancillæ suæ:
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.

Quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius,
et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum.

Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui.

Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles;
esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum recordatus misericordiæ suæ,
sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in sæcula.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Sicut erat in principio, et nunc, et semper,
et in sæcula sæculorum. Amen.
멜론 님께서 등록해 주신 가사입니다.